- GUISA vulgo GUISE
- GUISA, vulgo GUISEopp. Galliae, in Picatdia prov. et in Tirascia tractu, satis munitum, cum castro, ad Oesiam fluv. versus confinia Hannoniae. Frustra obsessum fuit ab Hisp. A. C. 1550. Hinc Duces Guisii e domo Lotharing. quorum ab antiquo patrimonium est. Prius enim cum Comitatus esset, Franciscus I. Rex in Duc. dignitatem evexit, A. C. 1528. in gratiam Claudii Lotharingi, fil. minoris natu Renati II. Hic Claudius, fortitudine inclitus, suscepit ex Antonia Borbonia filios octo: e quibus primogenitus Franciscus Guisii Dux Claudius Aumaliae Dux et Renatus Marchio Ellebovii fuêre. Franciscus, defensis Metis, captoqueve Caleto clarus, post proelium Drúidense, occisus est per insidias, a Ioh. Poltroto, A. C. 1553. Ex Anna Estensi, pater Henr. I. successoris, Caroli Ducis Meduanii, etc. Henr Pictavium contra Reformatos defendit, Ligae postea sub Henr. III. caput huius iussu in Comitiis Blesensibus interemptus est, vide elogia eius apud Balsacum. Parer fuit ex Catharina Cliviaca septem filiorum, totidemque filiarum: e quibus Carolus Dux patri successit, ex Henrica Catharina Ioysia pater inter alios Henr. II. Historiis nostri temporis, electione inprimis sui in Regem Neapolit. licet possessione haud diuturnâ, notissimi. Hodie Guisiae titulo gaudet N. fil. Iosephi Ludov. Ducis de Guise, de Foyeuse, d' Angoluesme, Princ. de Foinville etc. (ex Ludov. Princ. Ioinvillae, Henr. II. fratre, et Franc. Maria Valesia Duc. Engolismensi) nati A. C. 1650. Den. A. C. 1670. et Isabellae Aurelianensis, quae secundo genita fuit Ioh. Baptistae Gastonis Duc. Aurelianensis ex secundo matrimonio Mariae Lotharingicae. Phil. Iac. Spener. ubi supra Part. l. p. 147. et Part. III. p. 78 et 88.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.